| crvrvm tenvs usque ad crura. et modo 'tenus' adverbium | 3.53.1 |
| est: nam si esset praepositio, ablativo cohaereret. palearia | |
| autem sunt pelles dependentes ex gutture. {⁴³et aliter: unde et paleae, | |
| quae collum amplectuntur. et ea pars anuli, quae gemmam cohibet, | |
| propter similitudinem palea dicitur: Cicero de officiis tertio | 5 |
| "cum paleam eius anuli ad palmam converteret, a nullo vide- | |
| batur". hic autem 'crurum tenus' genetivo suo apposuit, alibi ablativo, | |
| ut "pube tenus". Modestus 'tenus' pro 'fine' accipit, ut Sallustius "fine | |
| inguinum ingrediuntur mare".}⁴³ |