| flava ceres {⁴³alto neqviqvam s. o.}⁴³ 'flava' dicitur propter | 1.96.1 |
| aristarum colorem in maturitate. et 'Ceres' nomen est, quod in | |
| polysyllabis in nominativo singulari producit ultimam, cum in obli- | |
| quis corripiat. {⁴³'alto' autem 'Olympo' aut poetice dictum, de caelo illi | |
| favere Cererem: aut vere altam segetem esse, non paleis tantum inanem, | 5 |
| sed gravem frumento: nam ideo 'flava Ceres'.}⁴³ neqve neqviqvam | |
| id est non sine causa: nam semper duae negativae unam confirma- | |
| tivam faciunt: unde male quidam locum illum legunt in Terentio | |
| "pater adest, cave ne te tristem sentiat"—si enim hoc est, | |
| dicit, vide ut te tristem esse sentiat: quod procedere minime potest | 10 |
| -sed ita legendum est "cave te tristem esse sentiat". nam et | |
| 'ne' et 'cave' prohibentis est. |