| spadices quos phoeniciatos vocant pressos, myrteos. | 3.82.1 |
| glavci autem sunt felineis oculis, id est quodam splendore per- | |
| fusis. color deterrimvs albis atqui alibi ait "qui candore | |
| nives anteirent c. a." sed aliud est candidum esse, id est qua- | |
| dam nitenti luce perfusum; aliud album, quod pallori constat esse | 5 |
| vicinum. 'gilvus' autem est melinus color. multi ita legunt 'albis | |
| et gilvo', ut non album vel gilvum, sed albogilvum vituperet. {⁴³quod | |
| falsum est.}⁴³ quod si singuli colores vituperandi sunt, quanto magis | |
| mixtus uterque, id est albogilvus? {⁴³et aliter: et gilvo spadix phoe- | |
| nicius est, quales sunt fructus palmarum, neque satis diluti coloris, | 10 |
| neque nimium pressi. 'glaucus' autem caeruleus est color, id est sub- | |
| viridis albo mixtus et quasi clarior. nam ille sine dubio displicet, qui | |
| ex albo et gilvo constat, ut sit unum 'albis et gilvo': aliqui repugnant | |
| illi "qui candore nives anteirent, cursibus auras" et "bigis it | |
| Turnus in albis".}⁴³ | 15 |