| amyclaei domitvs pollvcis habenis cyllarvs atqui | 3.89.1 |
| Castor equorum domitor fuit. sed fratrem pro fratre posuit poetica | |
| licentia, ut "quas illi Philomela dapes" pro 'Progne', item "re- | |
| vocato a sanguine Teucri" pro 'Dardani': aut certe ideo Pollu- | |
| cem pro Castore posuit, quia ambo licenter et Polluces et Castores | 5 |
| vocantur; nam et ludi et templum et stellae Castorum nominantur. | |
| {⁴³et aliter: Amyclae civitas Laconicae. Xanthum autem <dicit> et Cyl- | |
| larum equos, quos Neptunus Iunoni dono dedit, illa Castori et Polluci, | |
| ut poetae graeculi fabulantur.}⁴³ |