| conivgis adventv pernix satvrnvs dum cum amata | 3.93.1 |
| Philyra Saturnus coiret, Ops eius uxor advenit. cuius praesentiam | |
| veritus, se in equum convertit, qualem potuit numen imitari. ex- | |
| inde natus est Chiron, dimidia parte homo, dimidia equus. sane | |
| 'Ops' cum de uxore Saturni dicimus, 'O' corripitur, ut 'Ops Opis'; | 5 |
| cum vero de nympha dicimus 'Opis', longa est 'O', ut "Opis ad | |
| aetherium pinnis aufertur Olympum". 'pernix' autem ad equum | |
| refertur; nam Saturni stella tardissima est. {⁴³et aliter: Saturnus cum | |
| Philyram, Oceani filiam, in Thessalia adamasset et cum ea coiret, ad- | |
| ventante uxore se in equum, illam in equam convertit, atque ita uter- | 10 |
| que opprobrium effugerunt. hinc natus est Chiron centaurus. quidam | |
| Philyram in florem conversam dicunt vel in arborem, unde liber phi- | |
| lyrinus dicitur, quo coronae illigantur. 'pernix' autem ad equum re- | |
| fertur; nam tardissimus est Saturnus.}⁴³ |