| frena pelethronii lapithae g. d. Pelethronium oppi- | 3.115.1 |
| dum est Thessaliae, ubi primum domandorum equorum repertus est | |
| usus. nam cum quidam Thessalus rex, bubus oestro exagitatis, | |
| satellites suos ad eos revocandos ire iussisset illique cursu non suf- | |
| ficerent, ascenderunt equos et eorum velocitate boves secuti, eos | 5 |
| stimulis ad tecta revocarunt. sed hi visi, aut cum irent velociter, | |
| aut cum eorum equi circa flumen Peneon potarent capitibus incli- | |
| natis, locum fabulae dederunt, ut Centauri esse crederentur, qui | |
| dicti sunt Centauri ἀπὸ τοῦ κεντᾷν τοὺς ταύρους. alii dicunt Cen- | |
| taurorum fabulam esse confictam ad exprimendam humanae vitae | 10 |
| velocitatem, quia equum constat esse velocissimum. bene autem | |
| 'Pelethronii' addidit, quia sunt et alii Lapithae. {⁴³et aliter: Pelethro- | |
| nios Lapithas ideo appellavit, quia sunt Thessali. Pelethronium an- | |
| trum est, ubi Achillem Chiron erudivit. alii Pelethronium regem La- | |
| pitharum volunt. gyrosqve dedere pro 'docuere': aliter enim 'frena | 15 |
| dedere' et aliter 'gyros'. et est syllepsis, cum aliquid assumitur, quod | |
| dictum supra non est.}⁴³ |