| vmida solstitia atqve hiemes orate serenas a. {⁴³bene | 1.100.1 |
| ad votum se transtulit: neque enim rusticus aliud potest hic facere nisi | |
| optare. nam}⁴³ duo sunt solstitia: unum aestivum viii. K#¹¹²³. Iuliarum | |
| die, quo tempore remeare sol ad inferiores incipit circulos, et aliud | |
| hiemale viii. K#¹¹²³. Ianuariarum die, quo tempore sol altiores incipit | 5 |
| circulos petere: unde hiemalis solstitii dies minimus, sicut aestivi | |
| maximus invenitur. videtur ergo contrarium esse quod dicit, optate | |
| pluvias per solstitia et per hiemem serenitatem, cum, ut diximus, | |
| unum aestivum sit et aliud hiemale solstitium. sed sciendum, modo | |
| annum in quattuor partes esse divisum: in duo solstitia et duo | 10 |
| aequinoctia, unum vernale et aliud autumnale, quae Graeci ἰσημε- | |
| ρίας vocant—sunt autem haec viii. K#¹¹²³. aprilium et viii. K#¹¹²³. octo- | |
| brium die—: qui annus olim in duas tantum partes dividebatur, | |
| hoc est in aestivum et hiemale solstitium, in duo hemisphaeria: ut | |
| intellegamus omnia eum tempora voluisse complecti. nam hoc di- | 15 |
| cit: optandum rusticis, ut autumnali et hiemali tempore sit sereni- | |
| tas—quae duo tempora pro uno habebantur secundum hemicyclii | |
| rationem, ut diximus,—vernali vero et aestivo tempore ut sint | |
| pluviae, quae et ipsa duo tempora pro uno erant. tamen si dili- | |
| genter attendamus, poetica licentia est usus, ut pluralem numerum | 20 |
| pro singulari poneret: nam 'solstitia' pro solstitio et 'hiemes' pro | |
| hieme posuit. dicit autem, optanda haec quae per naturam non | |
| sunt, quo possit utriusque temporis asperitas mitigari, et aestatis | |
| calor pluviis, et frigus hiemis serenitatis tepore. {⁴³sane quidam | |
| 'umida solstitia atque hiemes orate serenas' pro hiemali tantum sol- | 25 |
| stitio accipiunt, hoc est ea solstitia, quae umida hiberni temporis ra- | |
| tione esse necesse est—nam aestatis solstitia umida esse non possunt—, | |
| ut sub una significatione dictum sit 'umida solstitia atque hiemes': | |
| quod ostendunt subsequentia 'hiberno laetissima pulvere farra'; neque | |
| enim aliquid de aestatis solstitio vel tempore memoravit. sed verior ex- | 30 |
| positio hoc habet: 'umida solstitia atque hiemes orate serenas agricolae' | |
| non quod umida esse debeant, sed 'umida solstitia' epitheton hiemis est, | |
| et modo hoc dicit: solstitia illa, quae umida sunt naturaliter, id est | |
| hiberna, o agricolae, et hiemes serenas orate: nisi enim serenum cae- | |
| lum fuerit, nec seri poterit nec arari, ut ipse dixit in sequenti 'hiberno | 35 |
| laetissima pulvere farra'; nisi enim serenum fuerit, pulvis e terra le- | |
| vari non poterit. ergo hoc dicit: solstitia hiberna et non solum sol- | |
| stitia, id est solstitiorum sola tempora, sed omnes hiemes serenas | |
| optandas.}⁴³ |