| laetvs ager hiberno scilicet sereno: {⁴³quia ubi hoc con- | 1.102.1 |
| tigerit, ne haec quidem loca, quae fertilia sunt, ut est Moesia et Gar- | |
| gara, quae dicturus est in sequentibus, certent cum illo proventu}⁴³. | |
| nvllo tantvm se moesia cvltv iactat constat quidem Moesiam | |
| circa culturam esse diligentem; sed non ei cultus suus tantum pro- | 5 |
| dest, quantum hiberna serenitas {⁴³et umidum solstitium}⁴³. Mysia autem | |
| provincia est {⁴³Thraciarum, vicina Scythiae,}⁴³ Moesia vero civitas Phry- | |
| giae, haud longe a Troia, quam magis debemus accipere propter | |
| Gargara, montes Phrygios. {⁴³unde apparet et in Asia esse regionem, | |
| quae Moesia dicatur. sane Gargara multi auctores Graeci, sicut Se- | 10 |
| renus Sammonicus tradit, altitudinem Idae montis et per hoc abusive | |
| omnes summitates montium Gargara appellant: esse etiam Gargara | |
| civitatem in radicibus Idae montis in provincia Moesia Asiae, quam | |
| constat naturaliter uliginosam et ob hoc frugum feracem in tantum, ut | |
| multi poetae Graeci Gargara abusive pro cuiusvis rei multitudine vel | 15 |
| copia posuerint. ergo potest et hic sensus esse, ut sit: cum ea sit anni | |
| temperies, ut hiemps serena sit et solstitium umidum, fructus optime | |
| provenire; haec autem adeo esse agris necessaria, ut sine his ne illi | |
| quidem fecundissimi Moesiae agri responsuri sint opinioni fertilitatis, | |
| quae de his habetur. 'Moesia cultu' autem ideo addidit, tamquam di- | 20 |
| ceret: omnis seges, quae tempestivos umores habuerit, aequabit fecundi- | |
| tati arvorum Moesiorum, quae propterea, quod non quaerant solstitiales | |
| imbres, sed naturali et proprio umore laetentur, maximum et praeci- | |
| puum cultum habeant, unde ita uberes ibi fructus proveniant, ut fecun- | |
| ditatem agrorum suorum etiam Gargara ipsa mirentur.}⁴³ | 25 |