| belgica esseda Gallicana vehicula: nam Belgi civitas | 3.204.1 |
| est Galliae, in qua huius vehiculi repertus est usus. {⁴³et aliter: 'Bel- | |
| gica' Gallica. 'esseda' autem vehiculi vel currus genus, quo soliti sunt | |
| pugnare Galli: Caesar testis est libro ad Ciceronem iii "multa milia | |
| equitum atque essedariorum habet". hinc et gladiatores essedarii | 5 |
| dicuntur, qui curru certant. 'molli' autem mobili dixit, ut | |
| "oscilla ex alta suspendunt mollia pinu".}⁴³ molli collo do- | |
| mito, ut "et mollia colla reflectunt". |