reboant resultant, remugiunt. est autem graecum ver- 3.223.1
bum; nam apud Latinos nullum verbum est, quod ante 'o' finalem
'o' habeat, excepto 'inchoo', quod tamen maiores aliter scribebant,
aspirationem interponentes duabus vocalibus, et dicebant 'incoho':
tria enim tantum habebant nomina, in quibus 'c' litteram sequere- 5
tur aspiratio 'sepulchrum' 'Orchus' 'pulcher', e quibus 'pulcher'
tantum hodie recipit aspirationem.