ecce svpercilio id est ex inproviso. 'supercilio' autem 1.108.1
altitudine, summitate terrarum. {⁴³alii 'supercilia' loca in obliquum
delimata, quae superne habeant alia fastigia, ex accidenti dicunt. tra-
mites autem sunt convalles, quae de lateribus utrimque perviae limitant
montes, quae solent etiam saltus nuncupari. sed hic tramitem nunc 5
pro valle ac saltu accipere debemus et pro supercilio simpliciter edito
loco, ut Ἴλιος ὀφρυόεσσα; nam ideo ait 'clivosi'.}⁴³