| qvid ivvenis ne forte occurreret, illa animalia carere | 3.258.1 |
| ratione, dicit etiam homines gravius in amore moveri. fabula talis | |
| est: Leander et Hero, Abydenus et Sestias, fuerunt invicem se | |
| amantes. sed Leander natatu ad Hero ire consueverat per fretum | |
| Hellesponticum, quod Seston et Abydon civitates interfluit. cum | 5 |
| igitur iuvenis oppressi tempestate cadaver ad puellam delatum fuis- | |
| set, illa se praecipitavit e turri. {⁴³et aliter: Leandri nomen occultavit | |
| quia cognita erat fabula.}⁴³ |