| glavci potniades m. m. a. qvadrigae Potnia civitas est, | 3.268.1 |
| de qua fuit Glaucus. qui cum sacra Veneris sperneret, illa irata | |
| equabus eius inmisit furorem, quibus utebatur ad currum, et eum | |
| morsibus dilaceraverunt. ordo autem talis est 'quo tempore Glauci | |
| membra malis absumpserunt Potniades quadrigae'. hoc autem ideo | 5 |
| fingitur, quod eis furorem Venus inmiserit, quia dilaniatus est | |
| Glaucus, effrenatis nimia cupiditate equabus, cum eas cohiberet a | |
| coitu, ut essent velociores. {⁴³et aliter: Glaucus, Sisyphi filius, cum | |
| ad gymnicum certamen quadrigam duceret, adplicuit ad vicum Boeotiae | |
| Potnias et equas potum ad fontem sacrum per ignorantiam duxit, unde | 10 |
| qui bibissent in furorem agi solebant. itaque illum equae, furore ex- | |
| agitatae, in ipso certamine curru effudisse ac morsibus laniasse dicuntur.}⁴³ |