| hinc demvm hippomanes vero qvod n. d. p. scit lectum | 3.280.1 |
| esse apud Hesiodum, herbam esse quandam, quae hippomanes vo- | |
| catur, quasi ἵππου μανία: si enim eam comederint equi, furore | |
| quatiuntur. unde nunc adiecit 'vero quod nomine dicunt': nam | |
| vult illam herbam abusive hippomanes dictam, quod possint equi | 5 |
| furere et alia quacumque ratione. re vera autem hippomanes dicit | |
| esse virus, defluens ex equarum inguinibus quo tempore feruntur | |
| amoris furore, ut sit hippomanes virus natum ἀπὸ τῆς μανίας τῆς | |
| ἵππου. {⁴³ordo 'hinc virus lentum ab inguine destillat, quod vero nomine | |
| hippomanes dicunt pastores'. 'vero nomine' quoniam Theocritus | 10 |
| herbam dicit nasci in Arcadia, qua gustata equae in libidinem arde- | |
| scunt, et Theophrastus carunculam in fronte equini pulli. 'hippomanes' | |
| ἀπὸ τῆς ἵππου μανίας, id est ab equae insania, defluens ex equarum | |
| inguinibus, quo tempore virus natum ἀπὸ τῆς μανίας τῆς ἵππου.}⁴³ |