| RERVM GESTARVM LIBRI | |
| EX LIBRO I | |
| Gel. N.A. 5.18.8 | |
| Verum inter eos, . . . qui annales relinquere uo- | 1.1 |
| luissent, et eos, qui res gestas a Romanis perscribere conati essent, | |
| omnium rerum hoc interfuit: annales libri tantum modo quod factum | |
| quoque anno gestum sit, ea demonstrabant, id est quasi qui diarium | |
| scribunt, quam Graeci ἐφημερίδα uocant. nobis non modo satis esse | 5 |
| uideo, quod factum esset, id pronuntiare, sed etiam, quo consilio | |
| quaque ratione gesta essent, demonstrare. | |
| Gel. N.A. 5.18.9 | |
| Nam neque alacriores . . . ad rem p. | 2.1 |
| defendundam neque segniores ad rem perperam faciundam annales | |
| libri commouere quosquam possunt. scribere autem, bellum initum | |
| quo consule et quo confectum sit, et quis triumphans introierit ex | |
| eo bello, quaeque in bello gesta sint, iterare, id fabulas (non praedi- | 5 |
| care aut interea quid senatus decreuerit aut quae lex rogatioue lata | |
| sit neque quibus consiliis ea gesta sint [iterare]) id fabulas pueris | |
| est narrare, non historias scribere. | |
| Non. 194M | |
| . . . et quod bubo in columna aedis Iouis sedens conspectus est. | 2a.1 |
| EX LIBRO III | |
| Prisc. GL 2.182K | |
| . . . ut fieri solet plerum, ut in uictoria mitior | 3.1 |
| mansuetiorque fiat. | |
| EX LIBRO IV | |
| Non. 481M | |
| . . . ut maior inuidia Lepido glisceretur. | 4.1 |
| Gel. N.A. 13.3.6 | |
| Nam se patrem suum audisse dicere L. Aemilium Paulum, nimis | 5.1 |
| bonum imperatorem signis conlatis <non> decertare, nisi summa ne- | |
| cessitudo aut summa occasio data esset. | |
| EX LIBRO V | |
| Gel. N.A. 2.13.4 | |
| Nam Gracchus domo cum proficiscebatur, numquam mi- | 6.1 |
| nus terna aut quaterna milia hominum sequebantur. | |
| Gel. N.A. 2.13.5 | |
| Orare coepit id quidem, ut se | 7.1 |
| defenderent liberosque suos, eum, quem uirile secus tum in eo tem- | |
| pore habebat, produci iussit populoque commendauit prope flens. | |
| EX LIBRO XIII | |
| Gel. N.A. 4.9.12 | |
| Facta sua spectare oportere, non dicta, si minus facundiosa essent. | 10.1 |
| EX LIBRO XIV | |
| Gel. N.A. 13.22.8 | |
| Crepidarium . . . cultellum rogauit a crepidario sutore. | 11.1 |
| Char. GL 1.220K | |
| . . . ne possent uel sationes facere hoc secus. | 12.1 |
| EX LIBRO †XL | |
| Char. GL 1.195K | |
| Tam pulchrum opus tamque artificiose factum passus est dirui. | 13.1 |
| INCERTAE SEDIS FRAGMENTVM | |
| Serv. Dan. A. 12.121 | |
| Triariorum quartum signum accedebat, siue pilatim siue passim iter facere | 14.1 |
| uolebat. |