| Carmen Devotionis | |
| Macr. Sat. 3.9.10sq. | |
| Dis pater Veiovis Manes, sive vos quo alio nomine fas | 1 |
| est nominare, ut omnes illam urbem Carthaginem exerci- | |
| tumque quem ego me sentio dicere fuga formidine terrore | |
| compleatis quique adversum legiones exercitumque nostrum | |
| arma telaque ferent, uti vos eum exercitum eos hostes eosque | 5 |
| homines urbes agrosque eorum et qui in his locis regionibus- | |
| que agris urbibusque habitant abducatis, lumine supero | |
| privetis exercitumque hostium urbes agrosque eorum quos me | |
| sentio dicere, uti vos eas urbes agrosque capita aetatesque eo- | |
| rum devotas consecratasque habeatis ollis legibus quibus | 10 |
| quandoque sunt maxime hostes devoti. eosque ego vicarios | |
| pro me fide magistratuque meo pro populo Romano exer- | |
| citibus legionibusque nostris do devoveo, ut me meamque | |
| fidem imperiumque legiones exercitumque nostrum qui in | |
| his rebus gerundis sunt bene salvos siritis esse. si haec ita | 15 |
| faxitis ut ego sciam sentiam intellegamque, tunc quisquis | |
| votum hoc faxit ubiubi faxit recte factum esto ovibus atris | |
| tribus. Tellus mater teque Iuppiter obtestor. |