Codd. Corn. Nep. ad finem
|
|
Dices pulchrum esse inimicos
|
1.1
|
ulcisci. id neque maius neque pulchrius cuiquam atque mihi esse uide-
|
|
tur, sed si liceat re publica salua ea persequi. sed quatenus id fieri non
|
|
potest, multo tempore multisque partibus inimici nostri non peribunt
|
|
atque, uti nunc sunt, erunt potius quam res publica profligetur atque
|
5
|
pereat.
|
|
Verbis conceptis deierare ausim, praeterquam qui
|
2.1
|
Tiberium Gracchum necarunt, neminem inimicum tantum molestiae
|
|
tantumque laboris, quantum te ob has res, mihi tradidisse; quem opor-
|
|
tebat omnium eorum, quos antehac habui liberos, partis eorum tole-
|
|
rare atque curare, ut quam minimum sollicitudinis in senecta haberem,
|
5
|
utique quaecumque ageres, ea uelles maxime mihi placere, atque uti
|
|
nefas haberes rerum maiorum aduersum meam sententiam quicquam
|
|
facere, praesertim mihi, cui parua pars uitae restat. ne id quidem tam
|
|
breue spatium potest opitulari, quin et mihi aduersere et rem publi-
|
|
cam profliges? denique quae pausa erit? ecquando desinet familia
|
10
|
nostra insanire? ecquando modus ei rei haberi poterit? ecquando desi-
|
|
nemus et habentes et praebentes molestiis desistere? ecquando per-
|
|
pudescet miscenda atque perturbanda re publica? sed si omnino id
|
|
fieri non potest, ubi ego mortua ero, petito tribunatum; per me facito
|
|
quod lubebit, cum ego non sentiam. ubi mortua ero, parentabis mihi
|
15
|
et inuocabis deum parentem. in eo tempore non pudebit te eorum
|
|
deum preces expetere, quos uiuos atque praesentes relictos atque de-
|
|
sertos habueris? ne ille sirit Iuppiter te ea perseuerare, nec tibi tan-
|
|
tam dementiam uenire in animum. et si perseueras, uereor ne in omnem
|
|
uitam tantum laboris culpa tua recipias, uti in nullo tempore tute
|
20
|
tibi placere possis.
|
|