Tetrasticha in cunctis libris Vergilii
Praefatio
Qualis bucolicis, quantus tellure domanda, 1
vitibus arboribusque satis pecorique apibusque,
Aeneadum fuerit vates, tetrasticha dicent:
contineat quae quisque liber, lege munere nostro.
Bucolica
Tityrus agresti modulatur carmen avena; 5
formosum pastor Corydon dilexit Alexin;
Silenumque senem sertisque meroque ligavit,
pastorumque melos faciles duxere cicutae.
Georgica
[Sidera deinde canit, segetes et dona Lyaei
et pecorum cultus, Hyblaei mella saporis. 10
principio breviter ventura volumina dixit.
intercidit opus coepitque referre secundo.]
I
Quid faciat laetas segetes, quae sidera servet
agricola, ut facilem terram proscindat aratro,
semina quo iacienda modo cultusque locorum, 15
edocet et messes magno cum faenore reddi.
II
Hactenus arvorum cultus et sidera caeli,
pampineas canit inde comas collisque virentis
discriptasque locis vites et dona Lyaei,
atque oleae ramos pomorum et condere fetus. 20
III
Teque, Pales, et te, pastor memorande per orbem,
et pecorum cultus et gramine pascua laeta,
quis habitent armenta locis stabulentur et agni,
omnia divino monstravit carmine vates.
IV
Protinus aërii mellis redolentia regna 25
Hyblaeas et opes alv<e>orum et cerea texta
quique apti flores examina quaeque legenda
indicat humentisque favos, caelestia dona.