| Liber de poetis | |
| Gel. N.A. 15.24 | |
| Multos incertos certare hanc rem vidimus, | 1.1 |
| palmam poetae comico cui deferant. | |
| Cum meo iudicio errorem dissolvam tibi, | |
| ut, contra si quis sentiat, nihil sentiat. | |
| Caecilio palmam Statio do mimico. | 5 |
| Plautus secundus facile exuperat ceteros. | |
| Dein Naevius, qui fervet, pretio in tertiost. | |
| Si erit, quod quarto detur, dabitur Licinio. | |
| Post insequi Licinium facio Atilium. | |
| In sexto consequetur hos Terentius, | 10 |
| Turpilius septimum, Trabea octavum optinet, | |
| nono loco esse facile facio Luscium. | |
| Decimum addo causa antiquitatis Ennium. | |
| Suet. Poet. 11 | |
| Sed ut Afer populo sex dedit comoedias, | 2.1 |
| iter hinc in Asiam fecit <et> navem ut semel | |
| conscendit, visus nusquam est: sic vita vacat. | |
| Hae quae vocantur fabulae <Terenti opus>, | 3.1 |
| cuiae sunt? non has iura qui populis [retentibus] dabat | |
| honore summo affectus fecit fabulas? | |
| Sumetur Hecyra sexta exilis fabula. | 4.1 |