AENEADAE sive DECIVS
Non. 484M
Nil néque pericli néque tumulti est, quód sciam. 1
Clamóre et gemitu témplum resonit caélitum.
Vim Gállicam obduc cóntra in aciem exércitum:
Lue pátrium hostili fúsum sanguen sánguine.
Te sáncte uenerans précibus, inuicte, ínuoco, 5
Porténta ut populo pátriae uerruncént bene.
Et núnc quae deorum ségnitas? ardét focus.
Quód periti súmus in uita atque úsu callemús magis.
Fáteor: sed saepe ígnauauit fórtem in spe expectátio.
. . Caleti uocé canora 10
Fremitú peragrant minitábiliter.
Díce, summa ubi pérduellum est? quósum aut quibus a pártibus
Glíscunt?
Quíbus rem summam et pátriam nostram quóndam adauctauít pater.
Pátrio exemplo et mé dicabo atque ánimam deuoro hóstibus. 15
Cástra haec uestra est: óptume essis méritus a nobís . .
BRVTVS
Cic. Div. 1.44
Tarqvinivs Quoniám quieti córpus nocturno ímpetu
Dedí sopore plácans artus lánguidos:
Visum ést in somnis pástorem ad me adpéllere
Pecús lanigerum exímia pulchritúdine, 20
Duos cónsanguineos árietes inde éligi
Praeclárioremque álterum immoláre me.
Deinde eíus germanum córnibus conítier,
In me árietare, eoque íctu me ad casúm dari:
Exín prostratum térra, grauiter saúcium, 25
Resupínum in caelo cóntueri máximum
Miríficum facinus: déxtrorsum orbem flámmeum
Radiátum solis línquier cursú nouo.
Réx, quae in uita usúrpant homines, cógitant curánt uident,
Quaéque agunt uigilántes agitantque, éa si cui in somno áccidunt, 30
Mínus mirum est, sed dí rem tantam haut témere inprouiso ófferunt.
Proín uide, ne quém tu esse hebetem députes aeque ác pecus,
Ís sapientiá munitum péctus egregié gerat
Téque regno expéllat: nam id quod dé sole ostentum ést tibi,
Pópulo commutátionem rérum portendít fore 35
Pérpropinquam. haec béne uerruncent pópulo! nam quod déxterum
Cépit cursum ab laéua signum praépotens, pulchérrume
Aúguratum est rém Romanam públicam summám fore.
. . qui recte cónsulat, consúl cluat.
Túllius, qui líbertatem cíuibus stabilíuerat 40
Lvcretia Nocte íntempesta nóstram deuenít domum.