| DIGESTORVM | |
| Gel. N.A. 7.5.1 | |
| In foedere . . . quod inter populum Ro- | 1.1 |
| manum et Carthaginienses factum est, scriptum inue- | |
| nitur, ut Carthaginienses quotannis populo Romano | |
| darent certum pondus argenti puri puti, quaesitumque | |
| est, quid esset purum putum. respondi . . . ego | 5 |
| putum esse ualde purum, sicut nouum nouicium dici- | |
| mus et proprium propicium, augere atque intendere | |
| uolentes noui et proprii significationem. |