AEDILICIA
Diom. GL 1.490K
Datúrin estis aúrum? exultat plánipes. 1
Sed sí pepugero, métuet . . . . .
AQVAE CALDAE
Non. 133M
Quám meretricie ém lupantur nóstro ornatu pér uias!
Non. 139M
Áquae ita muginántur hodie.—Átqui ego fontem occlúsero. 4-5
CONCILIATRIX
Gel. N.A. 6.9.8
. . . ursum sé memordisse aútumat. 6
GRATVLATIO
Non. 496M
Nihílne te populí ueretur, quí uociferere ín uia?
LVCVBRATIO
Non. 468M
Cum prímo luci hódie ut exornáta sit,
Atque aúspicetis: crás est communís dies.
MEGALENSIA
Sch. Veron. Verg. Ecl. 7.32
Nempe <ádstat> sinus ápud mensam, ubi sermó solet 10
Suboríri seditiósus.
NVRVS
Char. GL 1.103K
. . inter se dégularunt ómnia. 11a
SATVRA
Isid. Orig. 6.9.2
    uertamus uómerem, 12
In céra mucrone aéque aremus ósseo.
SOCRVS
Prisc. GL 2.342K
Ad hánc fortunam accéssit fortuna eí paris.
SVPPLICATIO
Macr. Sat. 3.18.8
Nucémque Thasiam adde ét fauum quantúm libet. 15-16
TIRO PROFICISCENS
Prisc. GL 2.433K
Pater uílicatur túus an mater uílica est? 17
EX INCERTIS FABVLIS
Serv. Dan. G. 1.43
Annúm nouum uoluérunt esse prímum mensem Mártium.
    maiores Mártium
Prímum habuerunt. 20
. pro populo flúctus caecos fáciunt per discórdiam.
Non. 231M
    tum germanás meas 23
Vespéra oriente clánculum ferri ád specum: inde leno—
pueri 25