| BELLUM AFRICUM | |
| Caesar itineribus iustis confectis nullo die inter- | 1.1.1 |
| misso a. d. xiiii Kal. Ian. Lilybaeum pervenit statim- | |
| que ostendit sese naves velle conscendere, cum non | |
| amplius legionem tironum haberet unam, equites vix | |
| dc. tabernaculum secundum litus ipsum constituit, ut | 5 |
| prope fluctus verberaret. hoc eo consilio fecit nequis | 2.1 |
| sibi morae quicquam fore speraret et ut omnes in dies | |
| horasque parati essent. incidit per id tempus ut tem- | 3.1 |
| pestates ad navigandum idoneas non haberet. nihilo | |
| tamen minus in navibus remiges militesque continere | |
| et nullam praetermittere occasionem profectionis, cum | 4.1 |
| praesertim ab incolis eius provinciae nuntiarentur ad- | |
| versariorum copiae: equitatus infinitus, legiones re- | |
| giae iiii, levis armaturae magna vis, Scipionis legio- | |
| nes x, elephanti cxx classesque esse complures. tamen | 5 |
| non deterrebatur animoque et spe confidebat. interim | 5.1 |
| in dies et naves longae adaugeri et onerariae complu- | |
| res eodem concurrere et legiones tironum convenire | |
| <iiii>, veterana legio quinta, equitum ad ii milia. |