| Labienus in equo capite nudo versari in prima | 16.1.1 |
| acie, simul suos cohortari, nonnumquam legionarios | |
| Caesaris ita appellare: 'quid tu' inquit 'miles tiro, tam | |
| feroculus es? vos quoque iste verbis infatuavit? in | |
| magnum mehercule vos periculum impulit. misereor | 2.1 |
| vestri.' tum miles 'non sum' inquit 'tiro Labiene, sed | |
| de legione x veteranus.' tum Labienus 'non agnosco' | |
| inquit 'signa decumanorum.' tum ait miles: 'iam me | 3.1 |
| quis sim intelleges', simul cassidem de capite deiecit | |
| ut cognosci ab eo posset, atque ita pilum viribus con- | |
| tortum, dum in Labienum mittere contendit, equi gra- | |
| viter adverso pectori adfixit et ait: 'Labiene, decuma- | 5 |
| num militem qui te petit scito esse.' omnium tamen | 4.1 |
| animi in terrorem coniecti, et maxime tironum: circum- | |
| spicere enim Caesarem neque amplius facere nisi ho- | |
| stium iacula vitare. |