| Postquam Hadrumetum accessit, ubi praesidium | 3.1.1 |
| erat adversariorum cui praeerat C. Considius, et a Clu- | |
| peis secundum oram maritimam cum equitatu Hadru- | |
| metum <progressus> Cn. Piso cum Mauris circiter tri- | |
| bus milibus apparuit, ibi paulipser Caesar ante por- | 5 |
| tum commoratus dum reliquae naves convenirent, ex- | |
| ponit exercitum, cuius numerus in praesentia fuit pedi- | |
| tum iii milia, equites cl, castrisque ante oppidum posi- | |
| tis sine iniuria cuiusquam considit cohibetque omnes a | |
| praeda. oppidani interim muros armatis complent, ante | 2.1 |
| portam frequentes considunt ad se defendendum; quo- | |
| rum numerus duarum legionum instar erat. Caesar cir- | 3.1 |
| cum oppidum vectus natura loci perspecta rediit in | |
| castra. nonnemo culpae eius imprudentiaeque adsigna- | 4.1 |
| bat quod neque circum loca gubernatoribus praefectis- | |
| que quid peterent praeceperat, neque ut more ipsius | |
| consuetudo superioribus temporibus fuerat, tabellas | |
| signatas dederat, ut in tempore his perlectis locum cer- | 5 |
| tum peterent universi. quod minime Caesarem fefel- | 5.1 |
| lerat; namque nullum portum terrae Africae quo clas- | |
| ses decurrerent, pro certo tutum ab hostium praesidio | |
| fore suspicabatur, sed fortuitu oblatam occasionem | |
| egressus aucupabatur. | 5 |