| Interim Considius qui Acyllam . . . . . et viii co- | 43.1.1 |
| hortibus stipendiariis<que> Numidis Gaetulisque ob- | |
| sidebat, ubi C. Messius iii cohortibus praeerat, diu mul- | |
| tumque expertus magnisque operibus saepe admotis | |
| et his ab oppidanis incensis cum proficeret nihil, su- | 5 |
| bito nuntio de equestri proelio adlato commotus, fru- | |
| mento cuius in castris copiam habuerat incenso, vino | |
| oleo ceterisque rebus quae ad victum parari solent | |
| corruptis Acyllam quam obsidebat deseruit atque iti- | |
| nere per regnum Iubae facto copias cum Scipione par- | 10 |
| titus Hadrumetum se recepit. |