| Hac re per equites gesta Caesar legionibus opera | 51.1.1 |
| distribuit atque in eo colle quo erat potitus castra | |
| munivit. deinde ab suis maximis castris per medium | 2.1 |
| campum e regione oppidi Uzittae, quod inter sua castra | |
| et Scipionis in planitie positum erat tenebaturque a | |
| Scipione, duo brachia instituit ducere et ita derigere ut | |
| ad angulum dextrum sinistrumque eius oppidi con- | 5 |
| venirent. id hac ratione opus instruebat, ut cum pro- | 3.1 |
| pius oppidum copias admovisset oppugnareque coe- | |
| pisset, tecta latera suis munitionibus haberet, ne ab | |
| equitatus multitudine circumventus ab oppugnatione | |
| deterreretur, praeterea quo facilius conloquia fiere pos- | 5 |
| sent, et siqui perfugere vellent, id quod antea saepe | |
| accidebat magno cum eorum periculo, tum facile et | |
| sine periculo fieret. voluit etiam experiri, cum pro- | 4.1 |
| pius hostem accessisset, haberetne in animo dimicare. | |
| accedebat etiam ad reliquas causas quod is locus de- | 5.1 |
| pressus erat puteique ibi [nonnulli] fieri complures | |
| poterant: aquatione enim longa et angusta utebantur. | |
| dum haec opera quae ante dixi fiebant a legionibus, | 6.1 |
| interim pars acie ante opus instructa sub hoste sta- | |
| bat; equites barbari levisque armaturae proeliis mi- | |
| nutis comminus dimicabant. |