| Quibus legionibus expositis memor in Italia pri- | 54.1.1 |
| stinae licentiae militaris ac rapinarum certorum homi- | |
| num parvulam modo causulam nactus, quod C. Avie- | |
| nus tribunus militum x legionis navem <ex> commeatu | |
| familia sua atque iumentis occupavisset neque militem | 5 |
| unum ab Sicilia sustulisset, postero die de suggestu | |
| convocatis omnium legionum tribunis centurionibus- | |
| que 'maxime vellem' inquit 'homines suae petulantiae | 2.1 |
| nimiaeque libertatis aliquando finem fecissent meae- | |
| que lenitatis modestiae patientiaeque rationem ha- | |
| buissent. sed quoniam ipsi sibi neque modum ne- | 3.1 |
| que terminum constituunt, quo ceteri dissimiliter se | |
| gerant, egomet ipse documentum more militari con- | |
| stituam. C. Aviene, quod in Italia milites populi | 4.1 |
| Romani contra rem publicam instigasti rapinasque | |
| per municipia fecisti quodque mihi reique publi- | |
| cae inutilis fuisti et pro militibus tuam familiam | |
| iumentaque in naves imposuisti tuaque opera mi- | 5 |
| litibus tempore necessario res publica caret, ob eas | |
| res ignominiae causa ab exercitu meo te removeo | |
| hodieque ex Africa abesse et quantum pote pro- | |
| ficisci iubeo. itemque te Aule Fontei, quod tribunus | |
| militum seditiosus malusque civis fuisti, te ab exer- | 10 |
| citu dimitto. Tite Saliene M. Tiro C. Clusinas, cum | 5.1 |
| ordines in meo exercitu beneficio, non virtute [sitis] | |
| consecuti ita vos gesseritis ut neque bello fortes ne- | |
| que pace boni aut utiles fueritis et magis in seditione | |
| concitandisque militibus adversum vestrum imperato- | 5 |
| rem quam pudoris modestiaeque fueritis studiosiores, | |
| indignos vos esse arbitror qui in meo exercitu ordines | |
| ducatis, missosque facio et quantum pote abesse ex | |
| Africa iubeo.' itaque traditos centurionibus et singulis | |
| non amplius singulos additos servos in navem impo- | 10 |
| nendos separatim curavit. |