| In ea nave captus est P. Vestrius eques Roma- | 64.1.1 |
| nus et P. Ligarius Afranianus quem Caesar in Hispa- | |
| nia cum reliquis dimiserat, et postea se ad Pompeium | |
| contulerat, inde ex proelio effugerat in Africamque ad | |
| Varum venerat; quem ob periurium perfidiamque Cae- | 5 |
| sar iussit necari. P. Vestrio autem quod eius frater | 2.1 |
| Romae pecuniam imperatam numeraverat, et quod | |
| ipse suam causam probaverat Caesari, se a Nasidi | |
| classe captum, cum ad necem duceretur, beneficio | |
| Vari esse servatum, postea sibi facultatem nullam da- | 5 |
| tam transeundi, ignovit. |