| Interim Thapso qui erant praesidio, ex oppido | 85.1.1 |
| eruptionem porta maritima faciunt, et sive ut suis sub- | |
| sidio occurrerent, sive ut oppido deserto fuga sa- | |
| lutem sibi parerent, egrediuntur, atque ita per mare | |
| umbilici fine ingressi terram petebant. qui a servitiis | 2.1 |
| puerisque qui in castris erant, lapidibus pilisque pro- | |
| hibiti terram attingere rursus se in oppidum recepe- | |
| runt. interim Scipionis copiis prostratis passimque toto | 3.1 |
| campo fugientibus confestim Caesaris legiones conse- | |
| qui spatiumque se non dare colligendi. qui postquam | 4.1 |
| ad ea castra quae petebant perfugerunt, ut refecti ca- | |
| stris rursus sese defenderent ducemque aliquem require- | |
| rent quem respicerent, cuius auctoritate imperioque rem | |
| gererent: qui postquam animadverterunt neminem ibi | 5 |
| esse praesidio, protinus armis abiectis in regia castra | |
| fugere contendunt. quo postquam pervenerunt, ea quo- | 5.1 |
| que ab Iulianis teneri vident. desperata salute in quodam | |
| colle consistunt atque armis demissis salutationem | |
| more militari faciunt. quibus miseris ea res parvo prae- | |
| sidio fuit. namque milites veterani ira et dolore incensi | 6.1 |
| non modo ut parcerent hosti non poterant adduci, sed | |
| etiam ex suo exercitu inlustres urbanos quos auctores | |
| * * * * appellabant, complures aut vulnerarunt aut inter- | |
| fecerunt. in quo numero fuit Tullius Rufus quaestorius | 7.1 |
| qui pilo traiectus consulto a milite interiit. item Pom- | |
| peius Rufus brachium gladio percussus, nisi celeriter | |
| ad Caesarem adcucurrisset, interfectus esset. quo facto | 8.1 |
| complures equites Romani senatoresque perterriti ex | |
| proelio se receperunt, ne <a> militibus qui ex tanta | |
| victoria licentiam sibi adsumpsissent immoderate pec- | |
| candi impunitatis <spe> propter maximas res gestas, | 5 |
| ipsi quoque interficerentur. itaque ii omnes Scipionis | 9.1 |
| milites cum fidem Caesaris implorarent, inspectante | |
| ipse Caesare et a militibus deprecante uti eis par- | |
| cerent, ad unum sunt interfecti. |