Interim Thapso qui erant praesidio, ex oppido 85.1.1
eruptionem porta maritima faciunt, et sive ut suis sub-
sidio occurrerent, sive ut oppido deserto fuga sa-
lutem sibi parerent, egrediuntur, atque ita per mare
umbilici fine ingressi terram petebant. qui a servitiis 2.1
puerisque qui in castris erant, lapidibus pilisque pro-
hibiti terram attingere rursus se in oppidum recepe-
runt. interim Scipionis copiis prostratis passimque toto 3.1
campo fugientibus confestim Caesaris legiones conse-
qui spatiumque se non dare colligendi. qui postquam 4.1
ad ea castra quae petebant perfugerunt, ut refecti ca-
stris rursus sese defenderent ducemque aliquem require-
rent quem respicerent, cuius auctoritate imperioque rem
gererent: qui postquam animadverterunt neminem ibi 5
esse praesidio, protinus armis abiectis in regia castra
fugere contendunt. quo postquam pervenerunt, ea quo- 5.1
que ab Iulianis teneri vident. desperata salute in quodam
colle consistunt atque armis demissis salutationem
more militari faciunt. quibus miseris ea res parvo prae-
sidio fuit. namque milites veterani ira et dolore incensi 6.1
non modo ut parcerent hosti non poterant adduci, sed
etiam ex suo exercitu inlustres urbanos quos auctores
* * * * appellabant, complures aut vulnerarunt aut inter-
fecerunt. in quo numero fuit Tullius Rufus quaestorius 7.1
qui pilo traiectus consulto a milite interiit. item Pom-
peius Rufus brachium gladio percussus, nisi celeriter
ad Caesarem adcucurrisset, interfectus esset. quo facto 8.1
complures equites Romani senatoresque perterriti ex
proelio se receperunt, ne <a> militibus qui ex tanta
victoria licentiam sibi adsumpsissent immoderate pec-
candi impunitatis <spe> propter maximas res gestas, 5
ipsi quoque interficerentur. itaque ii omnes Scipionis 9.1
milites cum fidem Caesaris implorarent, inspectante
ipse Caesare et a militibus deprecante uti eis par-
cerent, ad unum sunt interfecti.