Eo detrimento adeo sunt fracti Alexandrini, cum 12.1.1
iam non virtute propugnatorum, sed scientia clas-
siariorum se victos viderent, quibus . . . . . et superiori-
bus locis sublevabantur, ut ex aedificiis defendi pos-
sent et materiam cunctam obicerent, quod nostrae 5
classis oppugnationem etiam ad terram verebantur.
idem posteaquam Ganymedes in concilio confirmavit 2.1
sese et eas quae essent amissae restituturum et nume-
rum adaucturum, magna spe et fiducia veteres reficere
naves accuratiusque huic rei studere atque inservire
instituerunt. ac tametsi amplius cx navibus longis in 3.1
portu navalibusque amiserant, non tamen reparandae
classis cogitationem deposuerunt. videbant enim non 4.1
auxilia Caesari, non commeatus subportari posse, si
classe ipsi valerent; praeterea nautici homines urbis
et regionis maritimae cotidianoque usu a pueris exer-
citati ad naturale ac domesticum bonum refugere cu- 5
piebant et quantum parvulis navigiis profecissent,
sentiebant; itaque omni studio ad parandam classem
incubuerunt.