Caesar etsi fallacem gentem semperque alia co- 24.1.1
gitantem, alia simulantem bene cognitam habebat, ta-
men petentibus dare veniam utile esse statuit, quod si-
quo pacto sentirent ea quae postularent, mansurum
in fide dimissum regem credebat, sin, id quod magis 5
illorum naturae conveniebat, ducem ad bellum geren-
dum regem habere vellent, splendidius atque honestius
se contra regem quam contra convenarum ac fugiti-
vorum manum bellum esse gesturum. itaque regem 2.1
cohortatus ut consuleret regno paterno, parceret prae-
clarissimae patriae, quae turpibus incendiis et ruinis
esset deformata, cives suos primum ad sanitatem re-
vocaret, deinde conservaret, fidem populo Romano sibi- 5
que praestaret, cum ipse tantum ei crederet ut ad
hostes armatos eum mitteret, dextra dextram tenens
dimittere coepit adulta iam aetate puerum. at regius 3.1
animus disciplinis fallacissimis eruditus, ne a gentis
suae moribus degeneraret, flens orare contra Caesarem
coepit ne se dimitteret: non enim sibi regnum ipsum
conspectu Caesaris esse iucundius. compressis pueri 4.1
lacrimis Caesar ipse commotus celeriter, si illa sen-
tiret, fore eum secum adfirmans ad suos dimisit. ille 5.1
ut ex carceribus in liberum cursum emissus, adeo
contra Caesarem acriter bellum gerere coepit ut lacri-
mas quas in conloquio proiecerat, gaudio videretur
profudisse. accidisse hoc complures Caesaris legati 6.1
amici centuriones militesque laetabantur, quod nimia
bonitas eius fallaciis pueri elusa esset. quasi vero id
Caesar bonitate tantum adductus ac non prudentissimo
consilio fecisset. 5