Locus est fere regionum illarum nobilissimus non
|
27.1.1
|
ita longe ab Alexandria qui nominatur Delta; quod
|
|
nomen a similitudine litterae cepit: nam pars quae-
|
|
dam fluminis Nili derivata [inter se] duobus itineri-
|
|
bus paulatim medium inter se spatium relinquens di-
|
5
|
versissimo ad litus intervallo [a] mari coniungitur. cui
|
2.1
|
loco cum adpropinquare Mithridaten rex cognovisset et
|
|
transeundum ei flumen sciret, magnas adversus eum
|
|
copias misit, quibus vel superari delerique Mithridaten
|
|
vel sine dubio retineri posse credebat. quemadmodum
|
3.1
|
autem optabat eum vinci, sic satis habebat interclu-
|
|
sum a Caesare a se retineri. quae primae copiae flu-
|
4.1
|
men a Delta transire et Mithridati occurrere potuerunt,
|
|
proelium commiserunt festinantes praeripere subse-
|
|
quentibus victoriae societatem. quorum impetum Mi-
|
5.1
|
thridates magna cum prudentia consuetudine nostra
|
|
castris vallatis sustinuit. cum vero incaute atque in-
|
|
solenter succedere eos munitionibus videret, eruptione
|
|
undique facta magnum numerum eorum interfecit.
|
5
|
quodnisi locorum notitia reliqui se texissent partim-
|
6.1
|
que in naves quibus flumen transierant recepissent, fun-
|
|
ditus deleti essent. qui ut paulum ab illo timore se re-
|
7.1
|
crearunt, adiunctis his qui subsequebantur, rursus op-
|
|
pugnare Mithridaten coeperunt.
|
|