Inter castra et Caesaris iter flumen intercedebat
|
29.1.1
|
angustum altissimis ripis quod in Nilum influebat,
|
|
aberat autem ab regis castris milia passuum circiter
|
|
vii. rex cum hoc itinere venire Caesarem comperisset,
|
2.1
|
equitatum omnem expeditosque delectos pedites ad id
|
|
flumen misit, qui transitu Caesarem prohiberent et emi-
|
|
nus ex ripis proelium inpar inirent: nullum enim pro-
|
|
cessum virtus habebat aut periculum ignavia subibat.
|
5
|
quae res incendit dolore milites equitesque nostros,
|
3.1
|
quod tam diu pari proelio cum Alexandrinis certaretur.
|
|
itaque eodem tempore equites Germani dispersi vada
|
4.1
|
fluminis quaerentes partim demissioribus ripis flumen
|
|
tranarunt, et legionarii magnis arboribus excisis quae
|
|
longitudine utramque ripam contingerent, proiectis re-
|
|
pentinoque aggere iniecto flumen transierunt. quo-
|
5.1
|
rum impetum adeo pertimuerunt hostes, ut in fuga
|
|
spem salutis conlocarent; sed id frustra: namque ex
|
|
ea fuga pauci ad regem refugerunt paene omni reliqua
|
|
multitudine interfecta.
|
5
|