Caesar cum videret milites acrius proeliari non 31.1.1
posse nec tamen multum profici propter locorum diffi-
cultatem, cumque animum adverteret excelsissimum
locum castrorum relictum esse ab Alexandrinis, quod
et per se munitus esset et studio partim pugnandi par- 5
tim spectandi decucurrissent in eum locum in quo
pugnabatur, cohortes iii circumire castra et summum
locum adgredi iussit iisque Carfulenum praefecit, et
animi magnitudine et rei militaris scientia virum prae-
stantem. quo ut ventum est, paucis defendentibus mu- 2.1
nitionem, nostris contra militibus acerrime pugnanti-
bus, diverso clamore et proelio perterriti Alexandrini
trepidantes in omnes partes castrorum discurrere coe-
perunt. quorum perturbatione nostrorum animi adeo 3.1
sunt incitati ut paene eodem tempore ex omnibus parti-
bus <impetus fieret>, primi tamen editissimum castro-
rum locum caperent. ex quo decurrentes magnam mul-
titudinem hostium in castris interfecerunt. quod peri- 4.1
culum plerique Alexandrini fugientes acervatim se de
vallo praecipitarunt in eam partem quae flumine erat
adiuncta. horum primis in ipsa fossa munitionis magna 5.1
ruina oppressis ceteri faciliorem fugam habuerunt.
constat fugisse ex castris regem ipsum receptumque in 6.1
navem multitudine eorum qui ad proximas naves ad-
natabant, demerso navigio perisse.