Caesar Aegypto atque Alexandria potitus reges 33.1.1
constituit, quos Ptolomaeus testamento scripserat at-
que obtestatus erat populum Romanum ne mutarentur.
nam maiore ex duobus pueris rege amisso, minori 2.1
tradidit regnum maiorique ex duabus filiis Cleopatrae,
quae manserat in fide praesidiisque eius; minorem Ar-
sinoen cuius nomine diu regnasse impotenter Gany-
meden docuimus, deducere ex regno statuit, nequa rur- 5
sus nova dissensio, priusquam diuturnitate confirma-
rentur regum imperia, per homines seditiosos nasce-
retur. legiones ibi veterana sexta secum reducta ceteras 3.1
reliquit, quo firmius esset eorum regum imperium qui
neque amorem suorum habere poterant, quod fideliter
permanserant in Caesaris amicitia, neque vetustatis
auctoritatem, paucis diebus reges constituti. simul ad 4.1
imperii nostri dignitatem utilitatemque publicam per-
tinere existimabat, si permanerent in fide reges, praesi-
diis eos nostris esse tutos; si essent ingrati, posse isdem
praesidiis coerceri. sic rebus omnibus confectis et con- 5.1
locatis ipse [itinere terrestri] profectus est in Syriam.