Iis autem temporibus quibus Caesar ad Dyr- 48.1.1
rachium Pompeium obsidebat et Palaepharsali rem fe-
liciter gerebat Alexandriaeque cum periculo magno,
tum etiam maiore periculi fama dimicabat, Q. Cassius
Longinus in Hispania pro praetore provinciae ulteri- 5
oris optinendae causa relictus, sive consuetudine na-
turae suae sive odio quod in illam provinciam sus-
ceperat quaestor ex insidiis ibi vulneratus, magnas odii
sui fecerat accessiones, quod vel ex conscientia sua,
cum de se mutuo sentire provinciam crederet, vel mul- 10
tis signis et testimoniis eorum qui difficulter odia dis-
simulabant, animum advertere poterat, et compensare
offensionem provinciae exercitus amore cupiebat. Ita- 2.1
que cum primum in unum locum exercitum conduxit,
sestertios c militibus est pollicitus, nec multo post cum
in Lusitania Medobrigam oppidum montemque Her-
minium expugnasset, quo Medobrigenses confugerant, 5
ibique imperator esset appellatus, sestertiis c milites
donavit. multa praeterea et magna praemia singulis 3.1
concedebat. quae speciosum reddebant praesentem
exercitus amorem, paulatim tamen et occulte militarem
disciplinam severitatemque minuebant.