Concurritur ad Cassium defendendum; semper
|
53.1.1
|
enim Berones compluresque evocatos cum telis secum
|
|
habere consuerat. a quibus ceteri intercluduntur qui
|
2.1
|
ad caedem faciendam subsequebantur. quo in numero
|
|
fuit Calpurnius Salvianus et Manilius Tusculus. Mi-
|
3.1
|
nucius inter saxa quae iacebant in itinere fugiens op-
|
|
primitur et relato domum Cassio ad eum deducitur.
|
|
Racilius in proximam se domum familiaris sui con-
|
|
fert, dum certum cognosceret confectusne Cassius es-
|
5
|
set. L. Laterensis cum id non dubitaret, adcurrit laetus
|
4.1
|
in castra militibusque vernaculis et secundae legionis
|
|
quibus odio sciebat praecipue Cassium esse gratulatur;
|
|
tollitur a multitudine in tribunal, praetor appellatur.
|
|
nemo enim aut in provincia natus, ut vernaculae legionis
|
5.1
|
milites, aut diuturnitate iam factus provincialis, quo
|
|
in numero erat secunda legio, non cum omni provincia
|
|
consenserat in odio Cassii: nam legionem xxx et xxi
|
|
paucis mensibus in Italia scriptas Caesar attribuerat
|
5
|
Longino, quinta legio nuper erat ibi confecta.
|
|