Interim Lepidus ex citeriore provincia cum co- 63.1.1
hortibus legionariis xxxv magnoque numero equitum
et reliquorum auxiliorum venit ea mente Uliam ut sine
ullo studio contentiones Cassii Marcellique componeret.
huic venienti sine dubitatione Marcellus se credit atque 2.1
offert; Cassius contra suis se tenet praesidiis, sive eo
quod plus sibi iuris deberi quam Marcello existima-
bat, sive eo quod ne praeoccupatus animus Lepidi es-
set obsequio adversarii verebatur. ponit ad Uliam ca- 3.1
stra Lepidus neque habet a Marcello quicquam divisi.
ne pugnetur interdicit; ad exeundum Cassium invitat
fidemque suam in re omni interponit. cum diu dubitas- 4.1
set Cassius quid sibi faciendum quidve Lepido esset
credendum, neque ullum exitum consilii sui reperiret,
si permaneret in sententia, postulat uti munitiones dissi-
cerentur sibique liber exitus daretur. non tantum in- 5.1
dutiis factis, sed prope iam constituta <pace cum>
opera conplanarentur custodiaeque munitionum essent
deductae, auxilia regis in id castellum Marcelli quod
proximum erat regis castris, neque opinantibus om- 5
nibus—si tamen in omnibus fuit Cassius: nam de
huius conscientia dubitabatur—impetum fecerunt
compluresque ibi milites oppresserunt. quodnisi ce- 6.1
leriter indignatione et auxilio Lepidi proelium esset dir-
emptum, maior calamitas esset accepta.