Cum in Syriam Caesar ex Aegypto venisset at-
|
65.1.1
|
que ab iis qui Roma venerant ad eum cognosceret
|
|
litterisque urbanis animadverteret multa Romae male
|
|
et inutiliter administrari neque ullam partem re pu-
|
|
blicae satis commode geri, quod et contentionibus tri-
|
5
|
buniciis perniciosae seditiones orirentur et ambitione
|
|
atque indiligentia tribunorum militum et qui legionibus
|
|
praeerant, multa contra morem consuetudinemque mi-
|
|
litarem fierent, quae dissolvendae disciplinae severi-
|
|
tatisque essent, eaque omnia flagitare adventum suum
|
10
|
videret, tamen praeferendum existimavit, quas in pro-
|
|
vincias regionesque venisset, eas ita relinquere consti-
|
|
tutas ut domesticis dissensionibus liberarentur, iura
|
|
legesque acciperent, externorum hostium metum depo-
|
|
nerent. haec in Syria Cilicia Asia celeriter se confectu-
|
2.1
|
rum sperabat, quod hae provinciae nullo bello preme-
|
|
bantur; in Bithynia ac Ponto plus oneris videbat sibi
|
|
impendere. non excessisse enim Ponto Pharnacen au-
|
3.1
|
diebat neque excessurum putabat, cum secundo proelio
|
|
vehementer esset inflatus quod contra Domitium Cal-
|
4.1
|
vinum fecerat. commoratus fere in omnibus civitati-
|
|
bus quae maiore sunt dignitate, praemia bene meritis
|
|
et viritim et publice tribuit, de controversiis veteribus
|
|
cognoscit ac statuit; reges tyrannos dynastas provin-
|
5
|
ciae finitimos qui omnes ad eum concurrerant, recep-
|
|
tos in fidem condicionibus impositis provinciae tuen-
|
|
dae ac defendendae dimittit et sibi et populo Romano
|
|
amicissimos.
|
|