Cum propius Pontum finesque Gallograeciae ac- 67.1.1
cessisset, Deiotarus tetrarches Gallograeciae tum qui-
dem paene totius, quod ei neque legibus neque moribus
concessum esse ceteri tetrarchae contendebant, sine du-
bio autem rex Armeniae minoris ab senatu appella- 5
tus, depositis regiis insignibus, neque tantum privato
vestitu, sed etiam reorum habitu supplex ad Caesarem
venit oratum, ut sibi ignosceret quod in ea parte po-
situs terrarum quae nulla praesidia <in> Caesaris ha-
buisset exercitibus, imperiisque <adversariorum co- 10
actus> in Cn. Pompei castris fuisset: neque enim se 2.1
debuisse iudicem esse controversiarum populi Ro-
mani, sed parere praesentibus imperiis.