ANNALES
LIBER I
Var. L. 7.20
Musae, quae pedibus magnum pulsatis Olympum 1.1
    somno leni placidoque reuinctus
    uisus Homerus adesse poeta
O pietas animi
    desunt riuos camposque remanant 5
    terra<que> corpus
Quae dedit ipsa capit neque dispendi facit hilum
Oua parire solet genus pennis condecoratum,
Non animam. [et] post inde uenit diuinitus pullis
Ipsa anima 10
    memini me fiere pauom
Latos <per> populos res atque poemata nostra
    < . . . clara> cluebunt
Quom ueter occubuit Priamus sub Marte Pelasgo
Doctus†que Anchisesque Venus quem pulcra dearum 15
Fari donauit, diuinum pectus habere
    face uero quod tecum precibus pater orat
Transnauit cita per teneras caliginis auras
Constitit inde loci propter sos dia dearum
Est locus Hesperiam quam mortales perhibebant 20
    Saturnia terra
Quam Prisci, casci populi, tenuere Latini
    Saturno
Quem Caelus genuit
Cum †suo obsidio magnus Titanus premebat 25
Teque pater Tiberine tuo cum flumine sancto
Qui caelum uersat stellis fulgentibus aptum
Assaraco natus Capys optimus isque pium ex se
Anchisen generat
Quos homines quondam Laurentis terra recepit 30
Olli respondit rex Albai Longai
Accipe daque fidem foedusque feri bene firmum
Quom superum lumen nox intempesta teneret
Et cita cum tremulis anus attulit artubus lumen.
Talia tum memorat lacrimans, exterrita somno: 35
'Eurydica prognata, pater quam noster amauit,
Vires uitaque corpus meum nunc deserit omne.
Nam me uisus homo pulcer per amoena salicta
Et ripas raptare locosque nouos. ita sola
Postilla, germana soror, errare uidebar 40
Tardaque uestigare et quaerere te neque posse
Corde capessere: semita nulla pedem stabilibat.
Exim compellare pater me uoce uidetur
His uerbis: "o gnata, tibi sunt ante gerendae
Aerumnae, post ex fluuio fortuna resistet." 45
Haec ecfatus pater, germana, repente recessit
Nec sese dedit in conspectum corde cupitus,
Quamquam multa manus ad caeli caerula templa
Tendebam lacrumans et blanda uoce uocabam.
Vix aegro cum corde meo me somnus reliquit.' 50
    cenacula maxuma caeli
    bipatentibus
Respondit Iuno Saturnia, sancta dearum
Vnus erit quem tu tolles in caerula caeli
Templa 55
    at Ilia reddita nuptum
Haec ecfatus, ibique latrones dicta facessunt
Te †saneneta precor, Venus, te genetrix patris nostri,
Vt me de caelo uisas, cognata, parumper
Ilia, dia nepos, quas aerumnas tetulisti 60
    cetera quos peperisti
Ne cures
Postquam constitit †isti fluuius, qui est omnibus princeps
†Qui sub ouilia†
    lupus femina feta repente 65
Indotuetur ibi lupus femina, conspicit omnis.
Hinc campum celeri passu permensa parumper
Conicit in siluam sese
    pars ludicre saxa
Iactant inter se licitantur 70
Occiduntur. ubi potitur ratus Romulus praedam
Curantes magna cum cura tum cupientes
Regni dant operam simul auspicio augurioque.
In †monte Remus auspicio sedet atque secundam
Solus auem seruat. at Romulus pulcer in alto 75
Quaerit Auentino, seruat genus altiuolantum.
Certabant urbem Romam Remoramne uocarent.
Omnibus cura uiris uter esset induperator.
Expectant ueluti consul quom mittere signum
Volt, omnes auidi spectant ad carceris oras 80
Quam mox emittat pictos e faucibus currus:
Sic expectabat populus atque ore timebat
Rebus utri magni uictoria sit data regni.
Interea sol albus recessit in infera noctis.
Exin candida se radiis dedit icta foras lux 85
Et simul ex alto longe pulcerrima praepes
Laeua uolauit auis. simul aureus exoritur sol
Cedunt de caelo ter quattuor corpora sancta
Auium, praepetibus sese pulcrisque locis dant.
Conspicit inde sibi data Romulus esse propritim 90
Auspicio regni stabilita scamna solumque.
Iuppiter ut muro fretus magis quamde manu sim
Ast hic quem nunc tu tam toruiter increpuisti
Nec pol homo quisquam faciet impune animatus
Hoc nec tu: nam mi calido dabis sanguine poenas 95
Nam ui depugnare sues stolidi soliti sunt
Astu non ui sum summam seruare decet rem
†Virgines nam sibi quisque domi Romanus habet sas
<Te Mauors, te> Nerienem Mauortis et Heriem
<Teque> Quirine pater ueneror Horamque Quirini 100
Aeternum seritote diem concorditer ambo
Quod mihi reique fidei regno uobisque, Quirites,
Se fortunatim feliciter ac bene uortat
O Tite, tute, Tati, tibi tanta, tyranne, tulisti
Pectora . . . tenet desiderium; simul inter 105
Sese sic memorant: 'O Romule, Romule die,
Qualem te patriae custodem di genuerunt!
O pater, o genitor, o sanguen dis oriundum!
Tu produxisti nos intra luminis oras
Romulus in caelo cum dis genitalibus aeuom 110
Degit
    (de ruit) c̣ mu