| LIBER III | |
| Festus 301M | |
| Postquam lumina sis oculis bonus Ancus reliquit | 3.137 |
| Tarquinio dedit imperium simul et sola regni | |
| Et densis aquila pennis obnixa uolabat | |
| Vento quem perhibent Graium genus aera lingua | 140 |
| Circum sos quae sunt magnae gentes opulentae | |
| Hac noctu filo pendebit Etruria tota | |
| Postquam defessi sunt stare et spargere sese | |
| Hastis ansatis, concurrunt undique telis | |
| Caelum prospexit stellis fulgentibus aptum | 145 |
| Olli de caelo laeuom dedit inclutus signum | |
| Exin Tarquinium bona femina lauit et unxit | |
| Prodinunt. famuli tum candida lumina lucent | |
| Inde sibi memorat unum super esse laborem |