| TRAGOEDIAE | |
| ACHILLES | |
| Cic. Ver. 2.1.46 | |
| ita magni fluctus eiciebantur. | 1 |
| prolato aere astitit, | |
| per ego deum sublimas subices | |
| umidas unde oritur imber sonitu saeuo et spiritu. | |
| †nam consilius† obuarant quibus tam concedit hic ordo. | 5 |
| quo nunc incerta re atque inorata gradum | |
| regredere conare? | |
| serua ciues, defende hostes cum potes defendere. | |
| †inta† mortales inter sese pugnant proeliant. | |
| summam tu tibi pro mala uita famam extolles | 10 |
| et pro bona paratam gloriam. | |
| male uolentes [enim] famam tollunt, bene uolentes gloriam. | |
| AIAX | |
| Var. L. 6.6 | |
| lumen iubarne in caelo cerno? | |
| †a iax† misso sanguine tepido tullii efflantes uolant. | |
| qui rem cum Achiuis gesserunt statim. | 15 |
| ALCMEO | |
| Cic. de Orat. 3.217 | |
| multis sum modis circumuentus, morbo exilio atque inopia. | |
| tum pauor sapientiam omnem exanimato expectorat. | |
| †alter† terribilem minatur uitae cruciatum et necem; | |
| quae nemo est tam firmo ingenio et tanta confidentia | |
| quin refugiat timido sanguen atque exalbescat metu. | 20 |
| sed mihi neutiquam cor consentit cum oculorum aspectu. | |
| unde haec flamma oritur? | |
| †incede incede† adsunt; me expetunt. | |
| fer mi auxilium, pestem abige a me, | |
| flammiferam hanc uim quae me excruciat. | 25 |
| caeruleae incinctae igni incedunt, | |
| circumstant cum ardentibus taedis. | |
| intendit crinitus Apollo | |
| arcum auratum luna innixus; | |
| Diana facem iacit a laeua. | 30 |
| factum est iam diu. | |
| ALEXANDER | |
| Cic. Div. 1.66 | |
| sed quid oculis rapere uisa est derepente ardentibus? | |
| ubi illa paulo ante sapiens †uirginali† modestia? | |
| mater, optumatum multo mulier melior mulierum, | |
| missa sum superstitiosis hariolationibus; | 35 |
| †neque† me Apollo fatis fandis dementem inuitam ciet. | |
| uirgines uereor aequalis, patris mei meum factum pudet, | |
| optumi uiri. mea mater, tui me miseret, mei piget. | |
| optumam progeniem Priamo peperisti extra me. hoc dolet: | |
| men obesse, illos prodesse, me obstare, illos obsequi. | 40 |
| adest adest fax obuoluta sanguine atque incendio. | |
| multos annos latuit. ciues ferte opem et restinguite. | |
| iamque mari magno classis cita | |
| texitur. exitium examen rapit. | |
| adueniet. fera ueliuolantibus | 45 |
| nauibus compleuit manus litora. | |
| eheu uidete: | |
| iudicauit inclitum iudicium inter deas tris aliquis, | |
| quo iudicio Lacedaemonia mulier Furiarum una adueniet. | |
| mater grauida parere se ardentem facem | 50 |
| uisa est in somnis Hecuba. quo facto pater | |
| rex ipse Priamus somnio mentis metu | |
| perculsus curis sumptus suspirantibus | |
| exsacrificabat hostiis balantibus. | |
| tum coniecturam postulat pacem petens, | 55 |
| ut se edoceret obsecrans Apollinem | |
| quo sese uertant tantae sortes somnium. | |
| ibi ex oraclo uoce diuina edidit | |
| Apollo puerum primus Priamo qui foret | |
| postilla natus temperaret tollere; | 60 |
| eum esse exitium Troiae, pestem Pergamo. | |
| iam dudum ab ludis animus atque aures auent | |
| auide exspectantes nuntium. | |
| quapropter Parim pastores nunc Alexandrum uocant. | |
| †amidio† purus pụṭ<us> | 65 |
| hominem appellat. 'quid †lasciui† stolide?' non intellegit. | |
| uolans de caelo cum corona et taeniis. | |
| multi alii aduentant, paupertas quorum obscurat nomina. | |
| o lux Troiae, germane Hector, | |
| quid ita cum tuo lacerato corpore miser? | 70 |
| aut qui te sic respectantibus tractauere nobis? | |
| nam maximo saltu superauit grauidus armatis equus | |
| qui suo partu ardua perdat Pergama. | |
| ANDROMACHA | |
| Cic. Sest. 120 | |
| qui rem publicam certo animo adiuuerit | |
| statuerit, steterit cum Achiuis— | 75 |
| re dubia | |
| haut dubitarit uitam offerre nec capiti pepercerit. | |
| uidi, uidere quod me passa aegerrume, | |
| Hectorem curru quadriiugo raptarier. | |
| ex opibus summis opis egens Hector tuae. | 80 |
| quid petam praesidi aut exequar? quoue nunc | |
| auxilio exili aut fugae freta sim? | |
| arce et urbe orba sum. quo accedam? quo applicem? | |
| cui nec arae patriae domi stant, fractae et disiectae iacent, | |
| fana flamma deflagrata, tosti †alii† stant parietes, | 85 |
| deformati atque abiete crispa. | |
| o pater, o patria, o Priami domus, | |
| saeptum altisono cardine templum. | |
| uidi ego te adstante ope barbarica, | |
| tectis caelatis laqueatis, | 90 |
| auro ebore instructam regifice. | |
| haec omnia uidi inflammari, | |
| Priamo ui uitam euitari, | |
| Iouis aram sanguine turpari. | |
| philosophandum est paucis; nam omnino haud placet. | 95 |
| quae caua caeli | |
| signitenentibus conficis bigis. | |
| Acherusia templa alta Orci saluete infera. | |
| Andromachae nomen qui indidit recte indidit. | |
| Hectoris natum de Troiano muro iactari. | 100 |
| di | |
| †quid fit seditio tabesne an numerus† augificat †suos†. | |
| quantis cum aerumnis illum exanclaui diem. | |
| annos multos longinque a domo | |
| bellum gerentes summum summa industria. | 105 |
| nam ubi introducta est puerumque ut lauerent locant | |
| in clipeo. | |
| nam neque irati neque blandi quicquam sincere sonunt. | |
| sed quasi aut ferrum aut lapis | |
| durat rarenter gemitum †conatur trabem† | 110 |
| rapit ex alto naues ueliuolas. | |
| ANDROMEDA | |
| Festus 258M | |
| liberum quaesendum causa familiae matrem tuae. | |
| scrupeo inuestita saxo atque ostreis †quam excrabrent†. | |
| circum sese uruat ad pedes a terra quadringentos †caput†. | |
| corpus contemplatur unde corporaret uulnere. | 115 |
| rursus prorsus reciprocat fluctus †feram†. | |
| alia fluctus differt dissupat | |
| uisceratim membra; maria salsa spumant sanguine. | |
| filiis propter te obiecta sum innocens Nerei. | |
| ATHAMAS | |
| Char. GL 1.314K | |
| his erat in ore Bromius, his Bacchus pater, | 120 |
| illis Lyaeus uitis inuentor sacrae. | |
| tum pariter †euhan euhium† | |
| ignotus iuuenum coetus alterna uice | |
| inibat alacris Bacchico insultans modo. | |
| CRESPHONTES | |
| Rhet. Her. 2.38 | |
| iniuria abs te adficior indigna pater. | 125 |
| nam si inprobum esse Cresphontem existimas, | |
| cur me huic locabas nuptiis? sin est probus, | |
| cur talem inuitam inuitum cogis linquere? | |
| nulla te indigna nata adficio iniuria. | |
| si probus est, collocaui. sin est inprobus, | 130 |
| diuortio te liberabo incommodis. | |
| ducit me uxorem liberorum sibi quaesendum gratia. | |
| audi atque auditis hostimentum adiungito. | |
| ego meae cum uitae parcam, letum inimico deprecer. | |
| †opie† | 135 |
| eam secum aduocant, eunt ad fontem, nitidant corpora. | |
| an inter se sortiunt urbem atque agros. | |
| neque terram inicere neque cruenta conuestire corpora | |
| mihi licuit neque miserae lauere lacrimae salsum sanguinem. | |
| ERECTHEVS | |
| Festus 162M | |
| lapideo sunt corde multi quos non miseret neminis. | 140 |
| †qui† nunc aerumna mea libertatem paro, | |
| quibus seruitutem mea miseria deprecor. | |
| arma †arrigunt† horrescunt tela. | |
| EVMENIDES | |
| Non. 292M | |
| nisi patrem materno sanguine exanclando ulciscerem. | |
| dico uicisse Orestem. uos ab hoc facessite. | 145 |
| tacere opino esse optumum et pro uiribus | |
| sapere, atque fabulari tute noueris. | |
| id ego aecum ac iustum fecisse expedibo atque eloquar. | |
| HECTORIS LYTRA | |
| Festus 270M | |
| quae mea comminus machaera atque hasta †hospius manu†. | |
| at ego omnipotens | 150 |
| ted exposco ut hoc consilium Achiuis auxilio fuat. | |
| inferum uastos specus. | |
| Hector †ei summa† armatos educit foras | |
| castrisque castra ultro iam ferre occupat. | |
| melius est uirtute ius: nam saepe uirtutem mali | 155 |
| nanciscuntur; ius atque aecum se a malis spernit procul. | |
| †ducet quadrupedum iugo inuitam† | |
| doma infrena et iunge ualida quorum tenacia infrenari minis. | |
| constitit credo Scamander, arbores uento uacant. | |
| qui cupiant dare arma Achilli †ut ipse† cunctent. | 160 |
| †ser uos et uostrum† | |
| imperium et fidem Myrmidonum, uigiles, conmiserescite. | |
| quid hoc hic clamoris, quid tumulti est? nomen qui usurpat meum? | |
| quid in castris strepiti est? | |
| aes sonit, franguntur hastae, terra sudat sanguine. | 165 |
| saeuiter fortuna ferro cernunt de uictoria. | |
| ecce autem caligo oborta est, omnem prospectum abstulit. | |
| derepente contulit sese in pedes. | |
| sublime iter ut quadrupedantes flammam halitantes. | |
| nos quiescere aequum est; nomus ambo Vlixem. | 170 |
| HECVBA | |
| Var. L. 7.6 | |
| o magna templa caelitum commixta stellis splendidis. | |
| haec tu etsi peruerse dices, facile Achiuos flexeris: | |
| nam cum opulenti locuntur pariter atque ignobiles, | |
| eadem dicta eademque oratio aequa non aeque ualet. | |
| †uide hinc meae inquam† lacrumae guttatim cadunt. | 175 |
| Iuppiter tibi summe tandem male re gesta gratulor. | |
| set numquam scripstis quis parentem aut hospitem | |
| necasset †quos quis† cruciatu perbiteret. | |
| undantem salum. | |
| heu me miseram. interii. pergunt lauere sanguen sanguine. | 180 |
| quae tibi in concubio uerecunde et modice morem gerit. | |
| miserete †manus† date ferrum qui me anima priuem. | |
| senex sum: utinam mortem obpetam priusquam euenat | |
| quod in pauperie mea senex grauiter gemam. | |
| IPHIGENIA | |
| Cic. Rep. 1.30 | |
| astrologorum signa in caelo quid sit obseruationis? | 185 |
| cum Capra aut Nepa aut exoritur nomen aliquod beluarum, | |
| quod est ante pedes nemo spectat, caeli scrutantur plagas. | |
| quid noctis uidetur? in altisono | |
| caeli clipeo temo superat | |
| <plaustri> stellas sublimum agens | 190 |
| etiam atque etiam noctis iter. | |
| Acherontem obibo ubi Mortis thesauri obiacent. | |
| procede: gradum proferre pedum, | |
| nitere, cessas o fide? | |
| otio qui nescit uti | 195 |
| plus negoti habet quam cum est negotium in negotio. | |
| nam cui quod agat institutum est †in illis† negotium, | |
| id agit, <id> studet, ibi mentem atque animum delectat suum; | |
| †otioso initio† animus nescit quid uelit. | |
| hoc idem est: em neque domi nunc nos nec militiae sumus. | 200 |
| imus huc, hinc illuc; cum illuc uentum est, ire illinc lubet. | |
| incerte errat animus, praeter propter uitam uiuitur. | |
| Menelaus me obiurgat; id meis rebus regimen restitat. | |
| ego proiector quod tu peccas. tu †delinquas† ego arguor. | |
| pro malefactis Helena redeat, uirgo pereat innocens? | 205 |
| tua reconcilietur uxor, mea necetur filia? | |
| quae nunc abs te uiduae et uastae uirgines sunt. | |
| MEDEA EXVL; MEDEA | |
| Rhet. Her. 2.34 | |
| utinam ne in nemore Pelio securibus | |
| caesa accidisset abiegna ad terram trabes, | |
| neue inde nauis inchoandi exordium | 210 |
| cepisset, quae nunc nominatur nomine | |
| Argo, quia Argiui in ea delecti uiri | |
| uecti petebant pellem inauratam arietis | |
| Colchis, imperio regis Peliae, per dolum. | |
| nam numquam era errans mea domo efferret pedem | 215 |
| Medea animo aegro amore saeuo saucia. | |
| quo nunc me uortam? quod iter incipiam ingredi? | |
| domum paternamne? anne ad Peliae filias? | |
| multi suam rem bene gessere et publicam patria procul; | |
| multi qui domi aetatem agerent propterea sunt improbati. | 220 |
| qui ipse sibi sapiens prodesse non quit nequiquam sapit. | |
| cupido cepit miseram nunc me proloqui | |
| caelo atque terrae Medeai miserias. | |
| tu me amoris magis quam honoris seruauisti gratia. | |
| nequaquam istuc istac ibit; magna inest certatio. | 225 |
| nam ut ego illi supplicarem tanta blandiloquentia | |
| ni ob rem— | |
| qui uolt quod uolt ita dat <semper> se res ut operam dabit. | |
| ille trauersa mente mi hodie tradidit repagula | |
| quibus ego iram omnem recludam atque illi perniciem dabo | 230 |
| mihi maerores, illi luctum, exitium illi, exilium mihi. | |
| nam ter sub armis malim uitam cernere | |
| quam semel modo parere. | |
| Iuppiter tuque adeo summe Sol qui res omnis inspicis | |
| quique tuo lumine mare terram caelum contines | 235 |
| inspice hoc facinus prius quam fit. prohibessis scelus. | |
| antiqua erilis fida custos corporis, | |
| quid sic te extra aedis exanimatam eliminat? | |
| asta atque Athenas anticum opulentum oppidum | |
| contempla et templum Cereris ad laeuam aspice. | 240 |
| saluete optima corpora. | |
| cette manus uestras measque accipite. | |
| sol qui candentem in caelo sublimat facem. | |
| utinam ne umquam †mede† cordis cupido corde pedem extulisses | |
| fructus uerborum aures aucupant. | 245 |
| MELANIPPA | |
| Non. 170M | |
| regnumque nostrum ut sospitent superstitentque. | |
| mi ausculta nate: pueros cremari iube. | |
| †certo hic est nulla† quin monstrum siet. | |
| hoc ego tibi dico et coniectura auguro. | |
| lumine sic tremulo terra et caua caerula candent. | 250 |
| cum saxum sciciderit | |
| NEMEA | |
| Non. 183M | |
| teneor consaepta, undique uenor. | |
| pecudi dare uiuam marito. | |
| PHOENIX | |
| Gel. N.A. 6.17.10 | |
| sed uirum uera uirtute uiuere †animatum adiecit† | |
| fortiterque †innoxium uocare† aduersum aduersarios. | 255 |
| ea libertas est qui pectus purum et firmum gestitat; | |
| †aliae† res obnoxiosae nocte in obscura latent. | |
| quam tibi ex ore orationem duriter dictis dedit. | |
| †stultus est qui cupida† cupiens cupienter cupit. | |
| †tum tu isti credere† atque exerce linguam ut argutarier possis. | 260 |
| plus miser sim si scelestum faxim quod dicam fore. | |
| saeuiter suspicionem ferre falsam futtilum est. | |
| ut quod factum est futtile amici uos feratis fortiter. | |
| ibi tum derepente ex alto in altum despexit mare. | |
| TELAMO | |
| Cic. N.D. 3.79 | |
| nam si curent, bene bonis sit, male malis; quod nunc abest. | 265 |
| aut inertes aut insani aut quibus egestas imperat, | |
| qui sibi semitam non sapiunt alteri monstrant uiam; | |
| quibus diuitias pollicentur, ab iis drachumam ipsi petunt. | |
| de his diuitiis sibi deducant drachumam, reddant cetera. | |
| ego deum genus esse semper dixi et dicam caelitum, | 270 |
| sed eos non curare opinor quid agat humanum genus. | |
| scibas natum ingenuum Aiacem cui tu obsidionem paras. | |
| nam ita mihi Telamonis patris atque Aeaci et proaui Iouis | |
| †gratia ea est† atque hoc lumen candidum claret mihi. | |
| deum me sentit facere pietas, ciuium porcet pudor. | 275 |
| strata terrae lauere lacrimis uestem squalam et sordidam. | |
| eandem me in suspicionem sceleris partiuit pater. | |
| more antiquo audibo atque auris tibi contra utendas dabo. | |
| abnuebunt | |
| TELEPHVS | |
| Festus 145M | |
| palam muttire plebeio piaculum est. | 280 |
| †cedo et caueo cum uestitus† squalida saeptus stola. | |
| regnum reliqui saeptus mendici stola. | |
| uerum quorum liberi leto dati | |
| sunt in bello non lubenter haec enodari audiunt. | |
| te ipsum hoc oportet profiteri et proloqui | 285 |
| aduorsum †illam mihi† | |
| qui illum di deaeque magno mactassint malo. | |
| sed ciuitatem uideo Argiuum incendere. | |
| deumque de consilio hoc itiner credo conatum modo. | |
| THYESTES | |
| Cic. de Orat. 3.164 | |
| quidnam est obsecro quod te adiri abnutas? | 290 |
| Tantalo prognatus Pelope natus qui quondam a socru | |
| Oenomao rege Hippodameam raptis nanctus nuptiis. | |
| nolite hospites ad me adire. ilico istic. | |
| ne contagio mea bonis umbraue obsit. | |
| tanta uis sceleris in corpore haeret. | 295 |
| ipse summis saxis fixus asperis, euisceratus, | |
| latere pendens, saxa spargens tabo sanie et sanguine atro. | |
| neque sepulcrum quo recipiat habeat, portum corporis, | |
| ubi remissa humana uita corpus requiescat malis. | |
| quemnam te esse dicam qui tarda in senectute— | 300 |
| aspice hoc sublime candens quem uocant omnes Iouem. | |
| eheu mea fortuna ut omnia in me conglomeras mala. | |
| set me Apollo ipse delectat ductat Delphicus. | |
| sin flaccebunt condiciones repudiato et reddito. | |
| sed sonitus auris meas pedum pulsu increpat. | 305 |
| impetrem facile ab animo ut cernat †uitalem babium† | |
| quam mihi maxime hic hodie contigerit malum. | |
| ibi quid agat secum cogitat parat putat. | |
| INCERTA | |
| Rhet. Her. 2.39 | |
| eho tu: di quibus est potestas motus superum atque inferum | |
| pacem inter sese conciliant, conferunt concordiam. | 310 |
| quicquam quisquam †quemquam† quemque quisque conueniat neget. | |
| quis ibi non est uulneratus ferro Phrygio? | |
| homo qui erranti comiter monstrat uiam | |
| quasi lumen de suo lumine accendat facit. | |
| nihilo minus ipsi lucet cum illi accenderit. | 315 |
| quos ego mea ope ex | |
| incertis certos compotesque consili | |
| dimitto ut ne res temere tractent turbidas. | |
| caeli ingentes fornices. | |
| nulla sancta societas nec fides regni est, | 320 |
| neque tuum umquam in gremium extollas liberorum ex te genus. | |
| o Patricoles ad uos adueniens auxilium et uestras manus | |
| peto priusquam oppeto malam pestem mandatam hostili manu— | |
| neque sanguis ullo potis est pacto profluens consistere— | |
| si qui sapientia magis uestra mors deuitari potest; | 325 |
| namque Aesculapi liberorum saucii opplent porticus. | |
| non potest accedi. | |
| qui alteri exitium parat, | |
| eum scire oportet sibi paratam pestem ut participet parem. | |
| eloquere eloquere res Argiuum proelio ut se sustinet. | 330 |
| non potest ecfari tantum dictis quantum factis suppetit | |
| laboris. | |
| ubi fortuna Hectoris nostram acrem aciem inclinatam— | |
| ui patefecerunt Bruges, | |
| nimium boni est cui nihil est mali. | 335 |
| animus aeger semper errat; | |
| neque pati neque perpeti potest, cupere numquam desinit. | |
| pol mihi fortuna magis nunc defit quam genus. | |
| namque regnum suppetebat mi, ut scias quanto e loco, | |
| quantis opibus, quibus de rebus lapsa fortuna accidat. | 340 |
| flagiti principium est nudare inter ciuis corpora. | |
| †cui† quod in me est exsecrabor hoc quod lucet quicquid est. | |
| qui sui quaestus causa fictas suscitant sententias, | |
| fauent faucibus russis | |
| cantu plausuque premunt alas. | 345 |
| aliquot somnia uera sed omnia non necesse est. | |
| Salmacida spolia sine sudore et sanguine. | |
| quem metuunt oderunt; quem quisque odit periisse expetit. | |
| benefacta male locata malefacta arbitror. | |
| o Fides alma apta pinnis et ius iurandum Iouis. | 350 |
| amicus certus in re incerta cernitur. | |
| o terra Thraeca ubi Liberi fanum inclutum | |
| Maro locaui. | |
| cubitis pinsibant humum. | |
| terris gentis omnis peperit et resumit denuo. | 355 |
| istic est is Iuppiter quem dico, quem Graeci uocant | |
| aerem, qui uentus est et nubes, imber postea, | |
| atque ex imbre frigus, uentus post fit, aer denuo. | |
| †haec propter† Iuppiter sunt ista quae dico tibi. | |
| †qua† mortalis atque urbes beluasque omnis iuuat. | 360 |
| tueor te senex? pro Iuppiter! | |
| extemplo acceptum me necato et filium. | |
| ut tibi Titanis Triuia dederit stirpem liberum. | |
| Areopagitae quid dedere †quam pudam† | |
| quaeque in corpore caua caeruleo | 365 |
| caeli cortina receptat. | |
| quin inde inuitis sumpserint perduellibus. | |
| Thelis illi mater. | |
| si uoles aduortere animum comiter monstrabitur | |
| hehae! ipse clipeus cecidit. | 370 |
| heu mea puella †spe† quidem id succenset tibi. | |
| uocibus concide †facimus et† obrutus. | |
| mulierem: quid potius dicam aut uerius quam mulierem? | |
| uiuam an moriar nulla in me est metus. | |
| illic est nugator nihili non nauci homo. | 375 |
| Hector qui haud cessat obsidionem obducere. | |
| parentem et pa * sospitem. | |
| topper quam nemo melius scit. | |
| c̣a aspera saxa tesca tuor | |
| ille meae tam potis pacis potiri. | 380 |
| is habet coronam uitulans uictoria. | |
| omnes dant consilium uanum atque ad uoluptatem omnia. | |
| peruince pertinaci peruicacia. | |
| angue uillosi canis. | |
| labat, labuntur saxa, caementae cadunt. | 385 |
| et quis illaec est quae lugubri succincta est stola? | |
| crassa puluis oritur, omnem peruolat caeli fretum. | |
| plebes in hoc regi antestat: loco licet | |
| lacrimare plebi, regi honeste non licet. | |
| ad eum aditauere. | 390 |
| †an aliquid quod dono illi morare sed accipite† | |
| eos reduci quam relinqui, deuehi quam deseri | |
| malui. | |
| ager oppletus imbrium fremitu. | |
| festiuum festinant diem. | 395 |
| induta fuit saeua stola. | |
| ut uos nostri liberi | |
| defendant, pro uostra uita morti occumbant obuiam. | |
| ferro foedati iacent. | |
| inprimitque genae genam. | 400 |
| deos aeui integros | |
| uersat mucronem. |