| Hoc praeterito tempore qui in oppido Ategua | 22.1.1 |
| Bursavonenses capti sunt, legati profecti sunt cum no- | |
| stris, uti rem gestam Bursavonensibus referrent; quid | |
| sperarent de Cn. Pompeio, cum viderent hospites iu- | |
| gulari; praeterea multa scelera ab iis fieri qui praesidii | 5 |
| causa ab iis reciperentur. qui ad oppidum <cum> ve- | 2.1 |
| nissent, nostri qui fuissent equites Romani et senatores, | |
| non sunt ausi introire in oppidum, praeterquam qui | |
| eius civitatis fuissent. quorum responsis ultro citro- | 3.1 |
| que acceptis et redditis cum ad nostros se reciperent | |
| qui extra oppidum fuissent illi praesidio insecuti ex | |
| Bursavone legatos iugularunt. duo reliqui <ex> eis | |
| fugerunt et Caesari rem gestam detulerunt . . . . . et | 5 |
| speculatores ad oppidum Ateguam miserunt. | |
| qui cum certum conperissent, legatorum | 4.1 |
| responsa ita esse gesta quemadmodum illi rettulis- | |
| sent, ab oppidanis concursu facto, eum qui legatos iu- | |
| gulasset, lapidare et ei manus intentare coeperunt: | |
| illius opera se perisse. ita vix periculo liberatus petiit | 5.1 |
| ab oppidanis ut ei liceret legatum ad Caesarem profi- | |
| cisci: illi se satis facturum. Potestate data cum inde | 6.1 |
| esset profectus, praesidio comparato, cum bene ma- | |
| gnam manum fecisset et nocturno tempore per falla- | |
| ciam in oppidum esset receptus, iugulationem magnam | |
| facit principibusque qui sibi contrarii fuissent interfec- | 5 |
| tis oppidum in suam potestatem recepit. hoc praeterito | 7.1 |
| tempore servi transfugae nuntiaverunt oppidanorum | |
| bona vendere <edictumque> ne cui extra vallum li- | |
| ceret exire nisi discinctum, idcirco quod ex quo die op- | |
| pidum Ategua esset captum, metu conterritos con- | 5 |
| plures profugere Baeturiam; neque sibi ullam spem | |
| victoriae propositam habere, et siqui ex nostris trans- | |
| fugerent, in levem armaturam conici eumque non am- | |
| plius ·x· vii accipere. |