| Insequenti tempore cum nostri in opere distenti | 27.1.1 |
| essent, equites in oliveto dum lignantur, interfecti sunt | |
| aliquot. servi transfugerunt qui nuntiaverunt a. d. iii | 2.1 |
| Non. Mart. proelium ad Soricariam quod factum est, | |
| ex eo tempore metum esse magnum et Attium Varum | |
| circum castella praeesse. eo die Pompeius castra mo- | 3.1 |
| vit et contra Spalim in oliveto constituit. Caesar prius- | |
| quam eodem est profectus, luna hora circiter sexta visa | |
| est. ita castris motis Ucubim Pompeius praesidium | 4.1 |
| quod reliquit, iussit incendere, ut deusto oppido in ca- | |
| stra maiora se reciperent. insequenti tempore Venti- | 5.1 |
| ponem oppidum cum oppugnare coepisset, deditione | |
| facta iter fecit in Carrucam, contra Pompeium castra | |
| posuit. Pompeius oppidum quod contra sua praesidia | 6.1 |
| portas clausisset incendit. milesque qui fratrem suum | |
| in castris iugulasset, interceptus est a nostris et fusti | |
| percussus. hinc itinere facto in campum Mundensem | |
| cum esset ventum, castra contra Pompeium consti- | 5 |
| tuit. |