| Planities inter utraque castra intercedebat cir- | 29.1.1 |
| citer milia passuum v, ut auxilia Pompei duabus de- | |
| fenderentur rebus, oppido et excelsi loci natura. hinc | 2.1 |
| derigens proxima planities aequabatur. cuius decur- | |
| sum antecedebat rivus qui ad eorum accessum sum- | |
| mam efficiebat loci iniquitatem. nam palustri et vora- | |
| ginoso solo currens erat ad dextrum. id quod Caesar | 3.1 |
| cum aciem derectam vidisset, non habuit dubium quin | |
| mediae planitie in aequum ad dimicandum adversarii | |
| procederent. hoc erat in omnium conspectu. hoc ac- | 4.1 |
| cedebat ut locus illa planitie aequitate ornaretur, et diei | |
| solisque serenitate ut mirificum, ut optandum tempus | |
| prope ab diis inmortalibus illud tributum esset ad | |
| proelium committendum. nostri laetari, nonnulli etiam | 5.1 |
| timere, quod in eum locum res fortunaeque omnium | |
| deducerentur ut quicquid post horam casus tribuisset, | |
| in dubio poneretur. itaque nostri ad dimicandum pro- | 6.1 |
| cedunt, id quod adversarios existimabamus esse factu- | |
| ros. qui tamen a munitione oppidi longius non aude- | |
| bant procedere, in quo sibi prope murum adversarii | |
| constituebant. itaque nostri procedunt. interdum ae- | 7.1 |
| quitas loci adversarios efflagitabat ut tali contende- | |
| rent condicione ad victoriam. neque tamen illi a sua | |
| consuetudine discedebant, ut aut ab excelso loco aut | |
| oppido discederent. nostri pede presso propius rivum | 8.1 |
| cum adpropinquassent, adversarii patrocinari loco ini- | |
| quo non desinunt. |