| Oppidani autem, simul Caesar castra contra ad | 34.1.1 |
| oppidum posuit, discordare coeperunt, usque eo ut | |
| clamor in castra nostra perveniret, <rixa orta> fere in- | |
| ter Caesarianos et inter Pompeianos. erant hic legio- | 2.1 |
| nes, quae ex perfugis conscriptae, partim oppidano- | |
| rum servi qui erant a Pompeio Sexto manumissi. qui | |
| in Caesaris adventum descendere coeperunt. legio xiii | 3.1 |
| oppidum defendere coepit, nostri cum iam depugna- | |
| rent, turres ex parte et murum occuparunt. denuo le- | 4.1 |
| gatos ad Caesarem mittunt ut sibi legiones subsidio | |
| intromitteret. hoc cum animadverterent homines fugi- | |
| tivi, oppidum incendere coeperunt. qui superati a no- | 5.1 |
| stris sunt interfecti hominum milia xxii, praeterquam | |
| extra murum qui perierunt. ita Caesar oppido poti- | |
| tus. dum hic detinetur, ex proelio quos circummunitos | 6.1 |
| superius demonstravimus, eruptionem fecerunt et bene | |
| multi interfecti; in oppidum sunt redacti. |