Dum haec geruntur, legati Carteienses renuntia- 36.1.1
verunt quod Pompeium in potestatem haberent. quod
ante Caesari portas praeclusissent, illo beneficio suum
maleficium existimabant se lucrificare. Lusitani Hi-
spali pugnare nullo tempore desistebant. quod Cae- 2.1
sar cum animum adverteret, si oppidum capere conten-
deret, timuit ne homines perditi incenderent et moenia
delerent. ita consilio habito noctu patitur Lusitanos
eruptionem facere; id quod consulto non existimabant 5
fieri. ita erumpendo navis quae ad Baetim flumen 3.1
fuissent, incendunt. nostri dum incendio detinentur, illi
profugiunt et ab equitibus conciduntur. quo facto op- 4.1
pido recuperato Hastam iter facere coepit. ex qua civi-
tate legati ad deditionem venerunt. Mundenses qui
ex proelio in oppidum confugerant, cum diutius cir-
cumsederentur, bene multi deditionem faciunt, et cum 5
essent in legionem distributi, coniurant inter sese ut
noctu signo dato qui in oppido fuissent eruptionem
facerent, illi caedem in castris administrarent. hac re 5.1
cognita insequenti nocte vigilia tertia tessera data
extra vallum omnes sunt concisi.